monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 15, 4
Quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, universorum cubilia revolventes ad extremum in Paphnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras vocant, sicut eum insidiator occuluerat, repererunt. Quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Paphnutius licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen velut qui furti crimen agnosceret, satisfactioni se totum tradidit, locumque poenitentiae suppliciter postulavit, hoc verecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti verbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inventum fuerat suspicante. Cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio Dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrymis, triplicatisque ieiuniis, summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostravit.